Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.14.1 | Cic. Fam. 15.14.6 (English) | >>Cic. Fam. 15.15.1 |
15.14.4
Tertium est ut id , quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos ,
conficiamus idem litteris .
de me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi , ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad hanc provinciam , quam et senatus et populus annuam esse voluit , temporis prorogetur . hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem . habes Paullum nostrum nostri cupidissimum ; est Curio , est Furnius . sic velim enitare , quasi in eo sint mihi omnia .
extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ; de qua pluribus verbis nihil opus est . tu puer me appetisti , ego autem semper ornamento te mihi fore duxi ; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus ; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima . itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et dignitatis constitutum puto . id tu ut tuo studio confirmes te vehementer rogo , litteras quo ad me et continuo mittas et , cum Romam veneris , quam saepissime .
15.14.5
15.14.6
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.14.1 | Cic. Fam. 15.14.6 (English) | >>Cic. Fam. 15.15.1 |